Rozmiar: 15909 bajtów

CCVIII.

1348, November 2. (Kamenz.)

Abt Sigehard bestätigt den Ankauf der Scholtisei in Heinrichswalde durch Heinrich genannt Oelschläger.

In nomine domini amen. Ne perire possit sollempnis actio confirmari debet litterarum stabili fulcimento. Quapropter nos frater Syghardus abbas in Kamencz presentibus recognoscimus, quod honorabilis vir et discretus Heynricus dictus Olsleger emerit rite et rationabiliter apud Paulum et fratres suos, Johannem et Nicolaum, scultetiam in Heinrichswalde villa nostra cum universis et singulis proventibus ad ipsam pertinentibus infra scriptis pro taxata pecunia integra­liter iam soluta, nos vero huiusmodi emptionis et venditionis contractum, ratum, gratum et firmum habentes, ex nunc et deinceps dictam scultetiam in Heynrichswalde et omnia atque singula ad ipsam pertinentia, videlicet duos mansos agrorum minus tribus virgis sub aratro, sextum mansum, tertium denarium de demeritis culparum sive penarum se legittime contingentem, omnia insuper et singula officia ibidem, scilicet thabernam, pistrinum, carnificium, fabricam sutoriam, duo molendina ac liberum gregem ovium pascendum et habendum, prefato Heynrico et suis heredibus atque legittimis successoribus resignavimus perpetuis temporibus iure hereditario libere et absolute possidenda, excepto, quod pro ducali et dextraliali servitio serviant, prout predecessores sculteti servire consueverunt addicientes, quod omnes alie littere et instrumenta super prefata villicatione in Heynrichswalde hactenus fortassis occultata vel ammissa seu inventa, ammodo nullius sint roboris vel vigoris. Ut autem universa et singula perpetuo hec maneant inconvulsa, presentes conscribi iussimus et nostri sigilli appensione communiri. Datum per manum fratris Johannis portarii dicti de Grisovia, in die Omnium animarum anno domini millesimo trecentesimo quadragesimo octavo; presentibus senioribus fratribus nostris: Nicolao priore, Heynrico subpriore, Johanne cellerario, Petro bursario, Laurencio fornario, Wynardo advocato.

Or. Perg. An grünseidenen Fäden das leidlich erhaltene S. des Abtes (unter einem Baldachine der Abt in gewöhnlicher Darstellung; Umschrift: S . FR . SYGHARDI . ABBIS . I . KAMENCZ.).


Codex Diplomaticus Silesiae, hrsg vom Vereine für Geschichte und Alterthum Schlesiens, Bd 10, Urkunden des Kloster Kamenz. Hrsg von Dr Paul Pfotenhauer, Breslau 1881.



Zamknij dokument


Rozmiar: 16572 bajtów